#Joan. XII; Matth. XXIV; Marc. XIII; Luc. XIX, XXI
Haec locutus abiit, et abscondit se ab eis, et multi ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur. Cumque egrederetur de templo, accesserunt ad eum discipuli ejus, ostendentes aedificationes templi. Audierant ab eo de eversione urbis, volebant etiam audire de templi eversione, quia videbatur eis, quod nec capi, nec everti posset. Et ait illis: Venient dies in quibus non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Et cum sederet in monte Oliveti contra templum, accesserunt discipuli secreto, et quaerebant ab eo signa eversionis Jerusalem, et signa sui adventus, et dixit eis quaedam propria adventus sui, quaedam propria eversionis, quaedam communia utrique. Praemunivit autem fideles, ne seducantur, cum audirent multos, dicentes se esse christos. Non enim venturus est, nisi praecedant signa, quae praedixit. Praemisit autem communia, scilicet praelia et seditiones gentis contra gentem, regni contra regnum, pestilentias, fames, terraemotus per loca, terroresque de coelo, persecutiones sanctorum. Ante namque eversionem Judaeae elementa suum vindicabunt auctorem. Postea posuit proprium signum destructionis.